AI生成的插图: 天使报喜
AI 生成

祈祷文

Magnificat

以拉丁文显示:尚未核实您语言的公有领域译文。

合成语音(AI)

Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.

圣经: 路加福音 1:46–55

公有领域 Luke 1:46–55. Latin: Vulgate. English: Douay-Rheims (Challoner revision, 1752). Public domain. Spanish: open the passage in the reader (public-domain Spanish wording not yet verified).

圣母玛利亚