Liturgia de las Horas

Laudes, Vísperas y Completas: un oficio diario de dominio público basado en la estructura de la Liturgia de las Horas.

Sábado de la XXX semana del Tiempo Ordinario

Esta no es la traducción oficial de la Liturgia de las Horas. Los salmos y cánticos proceden de Biblias de dominio público; algunas oraciones son traducciones editoriales pendientes de revisión.

Rezar en mi idioma

Ilustración generada por IA: la oración de la mañana de la Iglesia
Generado por IA

Laudes (oración de la mañana)

Introducción

Domine, labia mea aperies. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.

Invitatorio

Venite, adoremus Dominum.

Salmo 94 (95) Salmos 94

1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;

2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;

5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

VUL · Clementine Vulgate 1598. Public Domain. Source: eBible.org.

Himno

Iam lucis orto sidere

Iam lucis orto sidere, Deum precemur supplices, ut in diurnis actibus nos servet a nocentibus. Linguam refrenans temperet, ne litis horror insonet; visum fovendo contegat, ne vanitates hauriat. Sint pura cordis intima, absistat et vecordia; carnis terat superbiam potus cibique parcitas. Ut, cum dies abscesserit, noctemque sors reduxerit, mundi per abstinentiam ipsi canamus gloriam. Deo Patri sit gloria, eiusque soli Filio, cum Spiritu Paraclito, nunc et per omne saeculum. Amen.

Ambrosian, c. 5th century. Latin: Breviarium Romanum (hymn at Prime), public domain.

Salmodia

Cada salmo termina con el Gloria.

Salmo 91 (92) Salmos 91

1 Psalmus cantici, in die sabbati.

2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:

3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.

5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi:

9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.

10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

VUL · Clementine Vulgate 1598. Public Domain. Source: eBible.org.

Deuteronomio Deuteronomio 32:1–12

1 Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei.

2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.

3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.

4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa.

6 Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?

7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi.

8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.

9 Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus.

10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui.

11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.

12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus:

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

VUL · Clementine Vulgate 1598. Public Domain. Source: eBible.org.

Salmo 8 Salmos 8

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;

7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.

8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

9 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

VUL · Clementine Vulgate 1598. Public Domain. Source: eBible.org.

Lectura breve

Romanos Romanos 12:14–16

14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.

15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:

16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:

VUL · Clementine Vulgate 1598. Public Domain. Source: eBible.org.

Responsorio

Christe, Fili Dei vivi, miserere nobis. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.

Cántico de Zacarías (Benedictus)

Lucas Lucas 1:68–79

68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:

71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

VUL · Clementine Vulgate 1598. Public Domain. Source: eBible.org.

Preces

Respuesta: Domine, dirige gressus nostros in pace tua.

  • Gratias tibi agimus pro luce huius diei: da ut omnia opera nostra tibi placeant.
  • Custodi Ecclesiam tuam, Papam nostrum et episcopos: fac eos fideles Evangelio.
  • Respice eos qui hodie laborant aut patiuntur: sis eis auxilium et consolatio.
  • Doce nos amare proximum sicut nosmetipsos: ut in omnibus Christum videamus.

Traducción editorial, pendiente de revisión

Padrenuestro

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Oración final

Domine Deus omnipotens, qui ad principium huius diei nos pervenire fecisti: tua nos hodie salva virtute; ut in hac die ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad tuam iustitiam faciendam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Collect of Prime, Breviarium Romanum (1911). Received Latin text of the Roman Breviary (Breviarium Romanum, 1568/1911). Public domain. English and Spanish: Editorial literal translation written for BibleForSI from the Latin (not an official translation).

Conclusión

Benedicamus Domino. Deo gratias.

Hoy

sábado, 31 de octubre · Semana II del salterio

Fuentes y notas

Distribución de los salmos: salterio de cuatro semanas de la Liturgia Horarum (1971). Simplificado: sin antífonas propias, un ciclo semanal de lecturas breves y sin oficios propios de las fiestas. Cada texto indica su fuente debajo.